Evangelium Secundum Lucam*

Caput 24: Versus 12

Petrus autem surgens.Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus introeunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet: post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret.
(* Traductions européennes)